Epistola I ad Corinthos*

Caput 3: Versus 9

Adjutores.In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura.Agricultura.Quia colit vos ad fructum.Aedificatio,quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et aedificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.
(* Traductions européennes)